- HONORARII
- HONORARIIin Novell. Valentiniani de Honor. ubi quinque enumerantur Illustrium dignitatum gradus, quorum primus est eorum, qui vere illustrem dignitatem gessêrunt; Secundus vacantium praesentium; Tertius vacantium absentium; Quartus Honorariorum praesentium? Quintus Honorariorum absentium: a vacantibus in eo diversi sunt, quod Illustratus sub cingulo vacantibus; sine cingulo vero Honorariis delatus, hincque illi ζωςτοὶ, hi ἄζωςτοι, dicti sunt; ut qui nullo merito antegestae administrationis, sed solo codicillorum principalium beneficio, hunc honorem consequi solebant. Cuius generis Pontifices etiam et Augures et XV. Viros sacris faciundis Severum fecisse, memoriae produtum est. Praeterea vacantibus datas annonas esse, Lamprid. scribit, quas Honorarium nullum constat habuisse: unde colligitur Vacantes Honorariis optimo iure praeferri. Non tamen omnibus: His namque, qui simili dignitate ornati sunt, procul dubio praeferuntur, veluti Praefectorius vacans Praefectorio honorario, Quaestorius vacans Quaestorio honorario; His vero, qui ampliori dignitate praediti, non praeferuntur, veluti Quaestorius vacans non praefertur Praetorio honorario, Comes vacans non praefertur Quaestorio vel Exmagistro honorario: adeoque Vacantes omnibus Honorariis non praeferuntur; At Administratores omnibus Vacantibus et Honorariis etc. Vide Iac. Cuiac. l. 1. de Primicerio et Secundicerio et Notar. C. l. 10. laudatum Ioh. Calvino Lex. Iur.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.